Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.5.1 Cic. Fam. 9.6.1 (English) >>Cic. Fam. 9.6.5

Scr. Romae inter xii et vii K. Quint a. 708 (46). CICERO VARRONI 9.6.1 Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset quod putarem te scire oportere. est igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras. sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui ne id faceret ; multos ei molestos fore ipsumque multis ; Ostiae videri commodius eum exire posse. id ego non intellegebam quid interesset ; sed tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantis tui. 9.6.2 hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubique (quid enim ille facturus sit incertum est), et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse. quod ego cur nolim nihil video ; non enim est idem ferre, si quid ferendum est, et probare, si quid non probandum est. etsi quid non probem equidem iam nescio, praeter initia rerum ; nam haec in voluntate fuerunt. vidi enim (nam tu aberas) nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere (ergo haec consili fuerunt, reliqua necessaria>, vincere autem aut hos aut illos necesse esse. 9.6.3 scio te semper mecum in luctu fuisse, cum videremus quom illud ingens malum, alterius utrius exercitus et ducum interitum, tum vero extremum malorum omnium esse civilis belli victoriam ; quam quidem ego etiam illorum timebam, ad quos veneramus ; crudeliter enim otiosissimi minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio ; nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati ; quasi quicquam de nostra salute decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi utilius rei p. fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere quam vel emori vel cum spe,


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.5.1 Cic. Fam. 9.6.1 (English) >>Cic. Fam. 9.6.5

Powered by PhiloLogic